Data:
13/05/2003 21.20.05
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Lucius Catilina nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere, ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam quam cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius cuius reilubet simulatorac dissimulator: alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus, satis eloquentiae, sapientiae parum; vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem Lucii Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque eis artibus auxerat, quas supra memoravi. Incitabant praeterea conrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.
|