Data:
14/05/2003 15.02.42
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Versione di lattenzio... Grazie in anticipo...
La strada del vizio e quella della virt?
Duae sunt viae per quas humanam vitam progred? necesse est, una quae in caelum ferat,altera quae ad inferos deprimat: quas et poetae in carminibus et philosophi in disputationibus suis induxerunt. Et quidem philosophi alteram virtutum esse voluerunt, alteram vitiorum, eamque quae sit assignata virtutibus, primo aditu esse arduam et confragosam: in qua si quis difficultate superata in summum eius evaserit, hab?re eum de cetero planum iter, lucidum amoenumque campum et omnium laborum suorum capere fructus uberes atque iucundos, quos autem primi aditus diff?cultas deterruerit, eos in illam vitiorum viam labi atque deflect?re, quae primo ingressu sit quasi amoena multoque tritior, deinde cum in ea paulo ulterius processerint, amoenitatis illius speciem repente subduci, exoriri autem viam praecip?tem, nunc saxis asperam nunc obductam sentibus nunc gurgitibus intercisam vel torrentibus rap?dam, ut laborare, haer?re, labi, cadere sit necesse.
Spero che il txt sia accettabile... Saluti e grazie H4ck3rz
|