omnibus pacis modo incuriose agentibus magna clades inlata; nutiique trepidi chartaginem terrore ingenti complevere classem romanam scipionemque imperatorem - et fama fuerat iam in siciliam transgressum - advenisse; nec quot naves vidissent nec quanta manus agros popularetur satis gnari, omnia in maius metu augente accipiebant. itaque primo terror pavorque, dein maestitia animos incessit; tantum fortunam mutasse ut qui modo ipsi exercitum ante moenia romana habuissent victores stratisque tot hostium exercitibus omnis italiae populos aut vi aut voluntate in deditionem accepissent ii verso marte africae populationes et obsidionem chartaginis visuri forent, nequaquam pari ad patienda ea robore ac romani fuissent. illis romanam plebem, illis latium iuventutem praebuisse maiorem semper frequentioremque pro tot caesis exercitibus subolescentem; suam plebem imbellem in urbe,imbellem in agris esse; mercede parari auxilia ex afris, gente ad omnem auram spei mobili atque infida. iam reges, syphacem post colloquium cum scipione alienatum, masinissam aperta defectione infestissimum hostem. nihil usquam spei, nihil auxilii esse. nec magonem ex gallia movere tumultus quicquam nec coniungere sese hannibali; et hannibali ipsum iam et fama senescere et viribus. in haec deflenda prolapsos ab recenti nuntio animos rursus terror instans revocavit ad consultandum quonam modo obviam praesentibus periculis iretur.