Data:
16/05/2003 7.38.26
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Hannibal infesto exercitu ingressus Saguntinorum fines, pervastatis passim agris, urbem tripertito adgreditur. Turris ingens imminebat et murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat, et iuventus delecta, ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur, ibi vi maiore obsistebant. Ac primo missilibus submoverunt hostem, deinde ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus erat: quibus tumultuariis certaminibushaud ferme plures Saguntini cadebant quam Poeni. Ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abesset quin opera ac vineae desererentur.
|