Solon prudenter arbitrabatur neminem, dum viveret, dici debere beatum, quod ad ultimum fati diem ancipiti fortunae subiecti essemus. Idem cum amicum graviter maerentem videret, in arcem perduxit atque hortatus est, ut per omnes subiectorum aedificiorum partes oculos circumferret. Quod ut factum esse animadvertit: " Cogita nunc tecum" inquit "quam multi luctus sub his tectis et olim fuerint hodieque versentur et insequentibus saeculis habitaturi sint, ac mitte mortalium incommoda tamquam propria deflere". Qua consolatione demonstravit urbes esse humanarum cladium consaepta miseranda. Idem decebat: "Si in unum locum cuncti mala sua contulissent, mallent propria deportare domum, quam ex communi miseriarum acervo portionem suam ferre".