Data:
16/05/2003 12.56.33
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Discorso di alessandro [curzio rufo]
At enim Persae, quos vicimus, in magno honore sunt aopud me! Equidem moderationis meae certissimum indicium est, quod ne victis quidem superbe impero. Veni enim in Asiam, non ut funditus everterem gentes nec ut dimidiam partem terrarum solitudinem facerem, sed ut illos, quos bello subegissem, victoriaemeae non paeniteret. Itaque militant vobiscum, pro imperio vesrto sanguinem fundunt, qui superbe habiti rebellasent. Non est diuturna possessio, in quam gladio inducimur; beneficiorum gratia sempiterna est. Si habere Asiam, non transire volumus, cum his communicanda est nostra clementia: horum fides stabile et aeternum faciet imperium. Et sane plus habemus, quam capimus. Insatiabilis autem avaritiae est adhuc inplere velle quod iam circumfluit. Morem tamen eorum in Macedonas transfundo! In multis enim gentibus esse video, quae non erubescamus imitari; nec aliter tantum imperium apte regi potest, quam ut quaedam et tradamus illis et ab isdem discamus.
|