Data:
16/05/2003 19.21.51
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Potrebbe tradurmela?GRAZIE Cicerone, Epistulae ad familiares, libro X, epistula XXV Si interest, id quod homines arbitrantur, rei publicae te, ut instituisti atque fecisti, navare operam rebusque maximis quae ad exstinguendas reliquias belli pertinent interesse, nihil videris melius neque laudabilius neque honeste facere posse, istamque operam tuam, navitatem, animum in rem publicam petitioni' praeturae anteponendam esse censeo. Nolo enim te ignorare quanti omnium intersit, maximeque nostra, qui ex hoc bello magnum detrimentum accepimus, ut demum pacem habeamus. Sin autem satisfactum esse rei publicae putas, celeriter ad comitia, quando mature futura sunt, veniendum esse censeo: dummodo ne haec ambitiosa festinatio imminuat eam gloriam quam consecuti sumus, Multi clarissimi viri, cum rei publicae darent operam, annum petitionis suae non obierunt; id praesertim refert ad honorem tuum: omnia te metiri dignitate potius quam ambitione, maioremque fructum ponere' in perpetuitate laudis quam in celeritate praeturae.
|