Data:
16/05/2003 20.12.29
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni paragrafi tratti dai capitoli dalla Philosophia Mundi di Guglielmo di Conches.
XXII. De elementis
[...]
Cum ergo illae simplae et minimae particulae elementa sint - quae est frigida et sicca, terra est; quae frigida et humida, aqua est; quae calida et humida, aer est; quae calida et sicca, ignis est. Cum igitur haec IIII quae videntur ex illis composita sunt, illud in quo particulae frigidae et siccae dominantur, nomine illius elementi dicitur terra; in quo frigidae et humidae, aqua; in quo calidae et siccae, ignis. Si ergo illis digna velimus imponere nomina, particulas praedictas dicamus ?elementa?, ista IIII quae videntur ?elementata?.
Sunt quidam, qui neque Constantini scripta neque alterius physici umquam legerunt, ex superbia ab aliquo discere dedignantes, et ex arrogantia quae nesciunt confingentes. Ne nihil dicere videantur, dicunt elementa esse proprietates istorum quae videntur, calorem scil., siccitatem, frigiditatem et humorem. Sed istis physicam velut in partem praedae detrahentibus reclamat eadem ore Platonis vocantis elementa materias, cum nullae qualitates materia alicuius esse possunt. Est etenim materia quod accepta forma transit in aliud. - Reclamat item ore Ioannicii qui in Isagogis suis ait aliud esse elementa, aliud commistiones eorum, quae sunt calidae et siccae, et sic de aliis. - Iterum reclamat ore Macrobii qui dicit: ?Cum in singulis elementis essent diversae qualitates, talem unicuique dedit, ut in eo cui inhaererent, et cognatam et similem reperirent, ut aqua cum terra frigiditatem, aer cum aqua humiditatem, ignis cum aere calorem?. - Vide ut dixit elementa non esse qualitates, sed qualitates esse in elementis! Si ergo quod alicui inest, diversum est ab eo cui inest, non sunt qualitates elementa.
Cordiali saluti
|