Data:
17/05/2003 1.15.27
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Mi pu? tradurre questi due passi di Livio e Valerio massimo prima di domenica?
La ringrazio anticipatamente.
Livio , Ad urbe condita, libro XXXVIII, 22 Iam pedites Romani ad castra Gallorum, in monte posita, appropinquabant; hic, autem, Galli, ut aditus hostibus impediretur, armati pro vallo constiterant, Sed, statim obruti omni genere telorum, cum eo minus vana' tela caderent quo densiora erant, diutius impetum Romanorum non sustinuerunt atque intra vallum compulsi sunt, Tum magna Gallorum caedes fit, pluresque cadunt quam pro numero militum incurrentium: qui, per eorum corpora procedentes, castris brevi potiuntur, Tum superstitum fuga in omnes partes facta est; nulla praecipitia saxa, nullae rupes obstant; nonnulli, incautius ad voragines accedentes, praecipites prolabuntur atque exanimantur; reliqui, sparsi in fuga circa radices montis, a Romanis equitibus capiuntur caedunturque.
Valerio Massimo Quondam Simonides, clarissimus Graecorum vatum, cenabat Crannone, in urbe Thessaliae, apud Scopam, fortunatum hominem. Ab eo invitatus erat ut, praestituto pretio, eius victorias carmine celebraret. Poeta igitur pulcherrimum carmen composuit in quo, vatum more, Castorem quoque ac Pollucem laudibus affecerat. Cum Simonides carmen recitavisset coram hospite omnibusque convivis, Scopas: "Pro tuo carmine, inquit, dimidium mercedis tibi dabo, quam tecum pactus sum. Reliquum a Castore ac Polluce, si tibi videtur, petito". Paulo post Simonidi nuntiatum est duos iuvenes ad ianuam stare eumque foras vocare, Statim surrexit Simonides domoque egressus est, sed neminem vidit, Eodem tempore triclinium, in quo paratae epulae erat, corruit omnesque oppressit ruinis, Serius compertum est duos iuvenes, qui poetam arcesserant, Castorem ac Pollucem fuisse.
|