Data:
17/05/2003 15.58.24
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Chi mi traduce questa versione prima di domenica?
Proximum est, ut de iis dicam, qui partes aliquas corporis inbecillas habent, Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet; numquam id, si fieri potest, veste velare; ad cutem tonderi, multum ambulare, sed, si licet, neque sub tecto neque in sole; ubique autem vitare solis ardorem, maximeque post cibum et vinum; potius ungui quam lavari, numquam ad flammam ungui, interdum ad prunam. Si in balineum venit, sub veste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungui; tum transire in caldarium; ubi sudavit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida. Diutiusque ea caput quam ceteras partes perfundere; deinde id aliquamdiu perfricare, novissime detergere et unguere. Capiti nihil aeque prodest atque aqua frigida: itaque is, cui hoc infirmum est, per aestatem id bene largo canali coridie debet aliquamdiu subicere, Semper autem, etiamsi sine balineo unctus est neque totum corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere: sed cum ceteras partes adtingi nolit, demittere id, ne ad cervices aqua descendat; eamque, ne quid oculis aliisve partibus noceat, defluentem subinde manibus ad os regerere.
Grazie
|