Data:
19/05/2003 15.40.31
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
mi puoi tradurre, per favore, la seguente epistola ad attico di cicerone? ? la n? 15 del libro I. grazie! ciao! roby
Cicero Attico sal. Asiam Quinto, suavissimo fratri, obtigisse audisti. Non enim dubito, quin celerius tibi hoc rumor quam ullius nostrum litterae nuntiarint. Nunc, quoniam et laudis avidissimi semper fuimus et praeter ceteros philellenes et sumus et habemur et multorum odia atque inimicitias rei publicae causa suscepimus, pantoies aretes mimneskeo curaque, effice, ut ab omnibus et laudemur et amemur. His de rebus plura ad te in ea epistula scribam, quam ipsi Quinto dabo. Tu me velim certiorem facias, quid de meis mandatis egeris atque etiam quid de tuo negotio; nam, ut Brundisio profectus es, nullae mihi abs te sunt redditae litterae. Valde aveo scire, quid agas. Idibus Martiis.
|