Data:
19/05/2003 20.08.21
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni paragrafi tratti dai capitoli dalla Philosophia Mundi di Guglielmo di Conches.
XXII. De elementis
[...]
Sed dicunt contra: ?Nullum istorum elementum est, quia nullum illorum est, quod ex IIII elementis factum non sit?, quod probant sic: in terra aliquid de aqua est, quia aliquid humiditatis inde videmus exire. In eadem est aliquid aeris, quod probat fumus inde evaporans, et aliquid caloris, quod tactu percipimus. Similiter de aliis probant. Hoc idem probant auctoritate Platonis qui ait: ?Cum terra transeat in aquam et aqua in terram, quare magis dicatur terra quam aqua?? Nos vero dicimus contra in unoquoque illorum aliquid de aliis esse, nec tamen inde ea esse facta, quia non substantialiter, sed accidentaliter inest. Cum enim terra porosa sit et aquis circumdata, aliquid humoris aquae subintrat eam et aliquid aeris. Cum vero in medio mundi sit et ignis aequaliter ab ea ex omni parte distet, quid mirum si aliquid caloris inde recipiat? Insunt ergo ista terrae accidentaliter, non naturaliter neque ex eis constat. Similiter de aliis licet probare.
Sed quia brevitatem in hoc opere sectamur, quid in aliis de aliis sit et qualiter accidat eis, ingeniis aliorum inquirere dimittamus. Etenim principium a magistro, sed perfectio debet esse ab ingenio.
Quod iterum dicunt Platonem quaesisse, cur magis dicatur terra quam aqua, cum sic dissolvatur, sic intelligimus illum non loqui de elemento ibi, sed de parte elementi quae dissolvitur, numquam enim totum elementum dissolvitur. Dicit ergo id, quod dissolvitur, non esse terram, sed terreum i. e. partem terrae; sed quod remanet retinens proprietates terrae dicit terram et elementum. Sed de hoc deo annuente vitam satis dicemus.
Cordiali saluti
|