Data:
20/05/2003 15.17.49
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ecco la versione, in questo caso di ricapitolazioni sull'uso dei modi nelle proposizioni indipendenti:
Homines Graeci nonnunquam inique a suis civibus damnati atque expul si, tamen, quia bene sunt de suis civitatibus meriti, magna hodie gloria sunt non in Graecia solum, sed etiam apud nos atque in ceteris terris. Nos etiam hostem litteris nostris et memoria videmus esse celebratum. Qua re imitemur nostros Brutos, Camillos, Fabricios, Scipiones, innumerabiles alios, qui hanc rem publicam stabiliverunt: quos equidem in deorum immortalium coetu ac numero repono. Amemus patriam, pareamus senatui, consulamus bonis; praesentes fructus neglegamus, posteritatis gloriae serviamus; id esse optimum putemus, quod erit rectissimum; speremus quae volumus, sed quod acciderit feramus; cogitemus denique corpus virorum fortium magnorumque hominum esse mortale, virtutis gloriam sempiternam; neque, si hanc opinionem in illo sanctissimo Hercule consecratam videmus, cuius corpore ambusto, vitam eius et virtutem immortalitas excepisse dicatur, minus existimemus eos, qui hanc tantam rem publicam suis consiliis aut laboribus aut auxerint aut defenderint aut servarint, esse immortalem gloriam consecutos.
Da CICERONE
Grazie :)
|