Data:
20/05/2003 15.37.21
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Cieronis tanta moderatio fuit ut, omnium civitatum favore, dux adversus Carthaginienses primum, mox rex crearetur. Huius futurac maiestatis ipsa infantis educatio quasi praenuntia fuit. Ex ancilla natus, a Hieroclitol patre, nobili viro, velut dehonestameiitum generis, expositus erat. Sed apes, congesto circa iacentem melle, multis diebus aluerunt parvulum, humanae opis egentem. Ob quam rem pater, haruspicum responso admonitus, parvulum Hieronem recollegit omnique studio ad spem regni, quod promittebatur, instituit. Eidem in ludo, inter coequales discenti, lupus, in turba puerorum repente conspectus, tabulam scriptoriam eripuit. Adulescenti quoque, prima bella ineunti, aquila in clipeo, noctua in hasta consedit. Pulchritudo ei corporis insignis, vires quoque in homine admirabiles fuerel. In adloquio blandus, in imperio moderatus prorsus fuit.
|