Postquam Archidamus,Lacedaemoniorum rex,in Atticam cum magno exercitu irruit,omnium civium multitudo in urbem confugit,atque eodem tempore pestilentia gravis Piraei portum occupavit et in cives ingruit,qui intra moenia Athenarum erant congregati. Brevi tempore in cives omnium ordinum morbus et contagio saevit. Nec divites magis quam pauperes,nec viros magis quam feminas pestis iactavit. In tota urbe luctus erat et et ingens fletus et gemitus. In animalia quoque incidit morbus:viae ac porticus,ubi homines et animalia iacebant,spectaculum praebebant horribilem.
-Aranti Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem factum esse. -Alexander dicebat se filium esse Iovis. -Intellegebant Lacedaemonii de principatu sibi cum Atheniensibus certamen fore. -Hannibal iuravit se Romanis numquam fore amicum.
-So di essere ingenuo(non ? vero...mah..!) -giuro che dir? la verit?. -Credevo che tu fossi a casa.