Data:
20/05/2003 22.25.25
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
DISPERAZIONE DI CICERONE Ego vero et incaute, ut scribis, et celeris quam oportuit feci nec in ulla sum spe, quippe qui exceptionibus edictorum retinear. Quae si nio essent sedulitate effectae et benivolentia tua, liceret mihi adire in solitudines aliquas. Nunc ne id quidem licet. Quid autem me iuvat quod ante initum tribunatum veni, si ipsum quod veni nil iuvat? Iam quid sperem ab eo qui mihi amicus numquam fuit, cum iam lege etiam sim confectus et oppressus? VIOLETO ATTACCO PERSONALE AD ANTONIO Tu istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate tantum vini in Hippiae nuptiis exhauseras ut tibi necesse esset in populi romani conspectu vomere postridie. O rem non modo visu foedam sed etiam auditu! Si inter cenam in ipsis tuis immanibus illis poculis hoc tibi accidisset, quis non turpe duceret? In coetu vero populi Romani negotium publicum gerens, magister equitum, cui ructare turpe esset, is vomens frustis esculentis vinum redolentibus gremium suumet totum tribunal implevit. AFFARI DA SBRIGARE Iam diu ignoro quid agas, nihil enim scribis, neque ego ad te his duobus mensibus scripseram. Quod cum Quinto fratre meo non eras, quo mitterem aut cui darem nesciebam. Cupio scire quid agas et ubi sis hiematurus. Equidem velim cum Caesare, sed ad eum propter eius luctum nihil sum ausus scribere;ad Balbum tamen scripsi.(...)Quod huc properes nihil est, praesertim Battara mortuo. Sed tibi consilium non deest. Quid constitueris cupio scire. Cn. Octavius est (...)quidam, tuus familiaris, summo genere natus, terrae filius. Is me, quia scit tuum familiarem esse, crebro ad cenam invitat. Adhuc non potuit perducere, sed mihi tamen gratum est. GLI OTTIMATI, NEL BENE E NEL MALE Ut enim cupiditatibus principum et vitiis infici solet tota civitas, sic emendari et corrigi continentia.(...) Nam licet videre, si velis replicare memoriam temporum, qualesqumque summi civitatis viri fuerint, talem civitatem fuisse, quaecumque mutatio morum in principibus extiterit, eandem in populo secutam.(...)Ego autem nobilium vita victuque mutato mores mutari civitatum puto. Quo perniciosius de re publica merentur vitiosi principes, quod non solum vitia concipiunt ipsi, sed ea infundunt in civitatem, neque solum obsunt quod ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt plusque exemplo quam peccato nocent. PREOCCUPAZIONI PER L'AMICO Q.CICERO TIRONI S.D. Magnae nobis est sollicitudini valetudo tua. Nam, tametsi qui veniunt te sine ullo periculo esse nuntiant, tamen in magna consolatione ingens inest sollicitudo, si diutius nobis afuturus es, is cuius usum et suavitatem desiderando sentimus. Ac tamen, quamquam videre te tota cogitatione cupio, tamen te penitus rogo ne te tam longae navigationi et viae per hiemen, nisi bene firmum, committas, neve naviges nisi explorare. Vix in ipsis tectis et oppidis frigus infirma valetudine vitatur, nedum in mari et via sit facile abesse ab iniuria temporis.(...) Effice, si me diligis, ut valeas et ut nos firmus ac valens quam primum venias. Ama nos et vale. Quintus filius tibi salutem dicit. L'INTERVENTO DEGLI DEI De pertubationibus caelestibus et maritimis et terrenis non possumus cum ea fiant non esse multos qui illa metuant et a dis inmortalibus fieri existument; sed non id quaeritur, sintne aliqui deos esse putent: di utrum sint necne quaeritur.Nam reliquae causae quas Cleanthes adfert, quarum una est de commodorum quae capimus copia, altera de temporum ordine caelique constatia, tum tractabuntur a nobis, cum disputabimus de providentia deorum, de qua plurima a te Balbe dicta sunt; eodemque illa etiam differemus, quod Chrysippum dicere aiebas, quoniam esset aliquid in rerum natura quod ab homine effici non posset, esse aliquid homine melius(...); Zenonisque brevis et acutukas conclusiones in eam partem sermonis quam modo dixi differemus; (...) omniamque quae a te (...) dicta sunt, cum docere velles deos esse, quare et mundus universus et sol et luna et stellae sensum ac mentem haberent, in idem tempus reservabo. A te autem idem illud etiam atquae etiam quaeram, quibus rationibus tibi persuades deos esse. BISOGNA SAPER SOPPORTARE IL DOLORE O bversentur species honestae animo: Zeno Eleates proponatur, qui perpessus est omnia potius quam coscios delendae tyrannidis indicaret; de Anaxarcho Democritio cogitetur, qui cum Cypri in manus Timocreontis regis incidisset, nullum genus supplicii deprecatus est neque recusavit. Callanus Indus, indoctus ac barbarus, in radicibus Caucasi natus, sua voluntate vivus combustus est; nos, si pes condoluit, si dens, ferre non possumus. Opinio est enim quaedam effeminata ac levis, qua cum liquescimus fluimusque mollitia, apis aculeum sine clamore ferre non possumus. CICERONE RACCOMANDA UN AMICO M.Fabio, viro optimo et homine doctissimo, familiarissime utor mirificeque eum diligo cum propter summum ingenium eius summamque doctrinam tum propter singularem modestiam. Eius negotium sic velim suscipias ut si esset res mea. Novi ego vos magnos patronos; hominem occidat oportet quia vestra opera uti velit. Sed in hoc homine nullam accipio excusationem. Omnia relinques, si me amabis, cum tua opera Fabius uti volet. Ego res Romanas vehementer exspecto et desidero, in primisque quid agas scire cupio. Nam iam diu propter hiemis magnitudinem nihil novi ad nos adferebatur. "I COMIZI SONO GIA' SVOLTI" CICERO ATTICO SAL. Quod ad te scripseram me in Epiro futurum, postea quam extenuari spem nostram et evanescere vidi, mutavi consilium nec me Thessalonica commovi, ubi esse statueram quoad aliquid ad me de eo scriberes quod proximis litteris scripseras, fore ut secundum comitia aliqud de nobis in senatu ageretur; id tibi Pompeium dixisse.Qua de re quoniam comitia habita sunt tuque nihil ad me scribis, proinde habebe ac si scripsisse nihil esse, meque temporis non longinqui spe ductum esse non moleste feram.Quem autem motum te videre scripseras qui nobis utilis fore videretur, eum nuntiant qui veniunt nullum fore. In tribunis plebis designatis reliqua spes est.(...)Data Nonis Sextilibus. DALLA VILLA DI TUSCOLO CICERO ATTICO SAL.Cum essem in Tusculano, Roma puer a sorore tua missum epistulam mihi abs te adlatam dedit nuntiavitque eo ipso die post meridiem iturum eum qui ad te proficisceretur. Eo factum est ut epistulae tuae rescriberem aliquid, brevitate temporis tam pauca cogerer scribere. Primum tibi de nostro amico placando aut etiam plane restituendo polliceor. Signa nostra et Hermeraclas, ut scribis, cum commo dissime poteris, velim imponas(...). Praeterea typos tibi mando quos in tectorio atrioli possim includere et putealia sigillata duo.Bibliotheca tuam cave cuiquam despondeas, quamvis acrem amatorem inveneris; nam ego omnis meas vindemiolas eo reservo, ut illud subsidium senectuti parem.
|