Data:
21/05/2003 13.49.51
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ciau... Avrei bisogno di questa versione... Grazie in anticipo...
Populus est non omnis hominum coetus quoque modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatus. Eius autem prima causa coeundi est non tam imbecillitas quam naturalis quaedam hominum quasi congregatio. Urbis condendae originem atque causam non unam intulerunt, sed alii eos homines, qui sint ex terra primitus nati, cum per silvas et campos erraticam vitam degerent nec ullo inter se sermonis aut iuris vinculo cohaer?rent, bestiis et fortioribus animalibus praedae fuisse commemorant. Tum eos, qui laniati effugerant aut laniari proximos viderant, admonitos periculi sui, ad alios homines decurrisse, praesidium implorasse et primo nutibus voluntatem suam significasse, deinde sermonis initia temptasse. Cum autem nec multitudinem ipsam viderent contra bestias esse tutam, oppida etiam coepisse munire. Haec aliis doctis hominibus delira visa sunt, dixeruntque non ferarum laniatus causam fuisse co?undi, sed ipsam potius humanitatem, itaque inter se congregatos, quod natura hominum solitudinis fugiens et communionis ac societatis adpetens esset.
Grazie H4ck3rz
|