Data:
21/05/2003 14.28.57
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Vorrei la traduzione del seguente brano.. Grazie mille!! Filippo
Ingens beneficium Varro iactat prestare se civibus suis, quia non solum commemorat deos, quos coli oporteat a Romanis, verum etiam dicit quid ad quemque pertineat. Quondam nihil prodest - inquit - alicuius medici nomen formamque nosse, et quid sit medicus ignorare; ita dicit nihil prodesse scire deum esse Aesculapium, si nescias eum valetudini opitulari, atque ita ignores cur ei debeas supplicare. Hoc etiam alia similitudine affirmat, dicens, non modo bene vivere, sed vivere omnino neminem posse, si ignoret quisnam sit faber, quis pistor, quis tector, a quo aliquid utensile petere possit, quem adiutorem assumere , quem ducem, quem doctorem: eo modo nulli dubium esse asserit ita esse utilem cognitionem deorum, si sciatur quam quisque deus vim et facultatem ac potestatem cuiusque rei habeat. "Ex eo enim poterimus" inquit "scire quem in quaque causa deum avocare atque invocare debeamus ne optemus a Libero aquam, a Nymphis vinum".
|