1)Curionis milites iis rebus indigebant, quae ad oppugnationem castrorum erant usui. 2)Cn. Piso fuit vir a multis vitiis integre, sed pravus. 3)Muta animalia humanis affectibus carent, habent autem similes illis quondam impulsus. 4)Libera te primum metu mortis (illa nobis iugum imponit), deinde metu paupertatis. 5)Ab urbe bellorum civilium pestifera flamma arceatur. 6)Soles nonnumquam a me in disputationibus nostris dissentire. 7)Viget animus in somnis, liber ab sensibus omnique impeditione curarum. 8)Protagoras Abderites in honore magno fuit. 9)Ennius fuit maior natu quam Plautus et Naevius. 10)Nomine Gallus quidam processit, qui et viribus et magnitudine et virtute ceteris antistabat.