Data:
21/05/2003 19.52.53
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Tum pecuniae, acerbissime imperatac, tota provincia exigebantur. Multa praeterea generatim ad avaritiam excogitabantur. In capita singula servorum ac liberorum tributa imponebantur; columnaria, ostiaria, frumentum, milites, arma, remiges, tormenta, vecturae imperabantur; cuius rei nomen reperiri poterat, hoc satis esse ad cogendas pecunias videbatur. Non solum urbibus, sed paene vicis castellisque singulis cum imperio exactores praeficiebantur. Qui ex his aliquid acerbissime crudelissimeque fecerat, is et vir et civis optimus putabatur. Erat plena lictorum et imperiorum provincia, differta praefectis atque exactoribus qui, praeter imp?ratas pecunias, suo etiam privato compendio serviebant: dictitabant enim se, domo patriaque expulsos, omnibus necessariis rebus egere. Quod videlicet faciebant ut honesta praescriptione rem turpissimam tegerent.
|