Data:
23/05/2003 19.23.55
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Prima dux fugae Regina cum aurea puppe veloque purpureo in altum dedit. Mox secutus Antonius. Sed instare vestigiis Caesar: itaque nec praeparata in Oceanum fuga, nec munita praesidiis utraque Aegypti cornua, Paraetonium atque Pelusiam, profuere. Prope manu Octavii tenebantur. Prior ferrum occupavit Antonius. Regina ad pedes Caesaris provoluta, temptavit oculos ducis: frustra, nam pulchritudo fuit infra pudicitiam principis. Nec de vita, quae offerebatur, sed de parte regni laborabat. Quod ubi desperavit a principe, servarique se triumpho vidit, incautiorem nancta custodia in mausoleum se (sepulchra regum sic vocant) recipit. Ibi maximos, ut solebat, induta cultus, in differto odoribus solio, iuxta suum se conlocavit Antonium; admotisque ad venas serpentibus, sic morte, quasi somno, soluta est.
Grazie.
|