Data:
23/05/2003 19.44.59
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni paragrafi tratti dai capitoli dalla Philosophia Mundi di Guglielmo di Conches.
VIII. Quare filius coaeternus a patre genitus
Sed quia diximus filium gigni a patre et tamen coaeternum illi esse, de illa genitura aliquid dicamus, illud ante orantes, ne illud quod invenitur ?Generationem eius quis enarrabit?? putetur nobis officere, illud enim dictum est non quia impossibile sit, sed quia difficile.
Pater ergo genuit filium, i.e. divina potentia sapientiam, quando providit, qualiter res crearet et creatas disponeret. Et quia ante saecula hoc providit, ante saecula sapientiam, i.e. filium, genuit; et hoc ex se, non ex alio, quia neque alicuius doctrina neque usus experientia, sed ex propria natura hoc scire habuit. Ex quo autem fuit (si fas est dicere: de aeterno), ex eo hoc scivit, nec fuit quin ista sciret. Si ergo aeternus est, et sapientia eius aeterna est. Sic igitur pater genuit filium coaeternum sibi et consubstantialem.
XII. Quare quaedam opera uni de personis attribuantur cum una sine alia nihil operatur
Quae trinitas quamvis in omnibus cooperetur (numquam enim divina potentia aliquid agit sine sapientia et voluntate, nec sapientia sine potentia et voluntate, nec voluntas sine potentia et sapientia), tamen quaedam opera referuntur potentiae et sic patri, quaedam sapientiae et inde filio, quaedam voluntati et ideo spiritui sancto. Attribuitur potentiae, i.e. patri, filii missio, quam tamen operata est sapientia et voluntas.
Cordiali saluti
|