Data:
24/05/2003 12.56.59
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis , Hannibal , quia fessum militem proeliis operibusque habebat , paucorum iis dierum quietem dedit , postquam stationes ad custodiam vinearum aliorumque operum disposuit . Interim animos eorum , nunc ira in hostes stimulando , nunc spe praemiorum , accendit . Ut vero pro contione edixit praedam captae urbis militum fore , adeo accensi sunt omnes , ut , si extemplo signum datum esset , nulla vi resisti videretur posse . Saguntini , quamdiu a proeliis quietem habuerant nec lacessentes nec lacessiti , non nocte non die unquam cessaverant ab opere , ut novum murum ab ea parte , qua patefactum oppidum ruinis erat , reficerent . Inde oppugnatio aliquanto atrocior quam antea adorta est ; nec qua primum aut potissimum parte ferrent opem , cum omnia variis clamoribus streperent , satis scire poterant . Ipse Hannibal qua turris mobilis omnia munimenta urbis superans agebatur , hortator aderat . Quae cum admota , catapulitis ballistisque per omnia tabulata dispositis , muros defensoribus nudasset , tum Hannibal , occasionem nactus , quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit . Nec difficile fiut opus quod caementa non calce durata erant , sed interlita luto.
|