Data:
24/05/2003 15.39.23
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Philippo, regi Macedonum, Alexander fibus successit, viginti annorum adulescens, et virtute et vitiis patre maior. Prima illi cura paternarum exsequiarum fuit, in quibus ante omnia caedis conscios ad tumulum patris interfecit. Cum autem nuntiatum esset Athenienses Thebanosque ad Persas descivisse, incredibili celeritate Thebas adortus expugnavit, et saevam civium caedem perpetravit: quo exemplo ceteros Graeciae populos ad officium redire co?git. Denique ad bellum Persicam, quod pater inchoaverat, animum intendens, exercitum comparavit triginta duorum milium peditum, equitum quattuor milium quingentorum; classeml autem navium octoginta duarum, et has copias cum in Asiam traiecisset, intra quattuor annos imperio Persarum est potitus, quod Cyrus Maior ducentis ante annis condiderat. Postea usque ad Indiae regiones Macedonum imperium Alexander propagavit.
|