Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
ptomber
|
Traduzione Philosophia Mundi
|
stampa
|
Data:
26/05/2003 19.18.59
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni paragrafi tratti dai capitoli dalla Philosophia Mundi di Guglielmo di Conches.
XIII. Quare filio attribuatur incarnatio
Attribuitur sapientiae, i.e. filio, incarnatio, quam tamen operata est potentia et voluntas; et merito sapientiae ascribitur, cum enim tam potens esset, quod de potestate diaboli humanum genus sola voluntate eripere posset, maluit tamen divinitatem coniungere humanitati, ut qui deum et hominem reconciliaret, in se quod hominis est et dei haberet. Si enim tantum deus esset, numquam diabolus in eum manus iniceret. Quippe quomodo servus in filium potentis domini cognitum manum mitteret? Unde scriptum est: ?Si cognovissent, numquam filium dei crucifixissent?. Si iterum tantum homo esset, quomodo captivus captivum liberaret? ?Omnes enim peccaverunt et egent gratia dei?. Redemptor ergo noster deus fuit et homo et adhuc est, ut ex divinitate salvare posset et ex humanitate latere diabolo, ut cum praeter ius et fas diabolus innocentem invaderet, potestatem sibi commissam iuste amitteret.
XIV. Quare spiritui sancto peccatorum remissio
Voluntati vero et bonitati divinae remissio peccatorum attribuitur, quia ex voluntate et gratia condonat quod ex potentia et sapientia quam cito factum est punire posset. Sed quia, dum loquimur de divinitate, angustias nostrae scientiae transgressi sumus, tacentes interim de ea ad reliqua transeamus, illud orantes ne, si aliquid quod scriptum non sit alibi, hic inveniatur, haeresis putetur; non enim quia scriptum non est, haeresis est, sed si contra fidem est.
In partitione superiori de eis quae sunt et non videntur primum posuimus creatorem, deinde animam mundi. Finito ergo tractatu de creatore de anima mundi aliquid dicamus.
XV. De anima mundi
[...]
Si aliquis concludat: ?Ergo in homine sunt duae animae?, dicimus ?Non?, quia non dicimus animam mundi esse animam, sicut non dicimus caput mundi esse caput. - Hanc dicit Plato ex dividua et individua substantia esse excogitatam et ex eadem natura et diversa. Cuius expositionem si quis quaerat, in glossulis nostris super Platonem inveniet.
Tertium genus de eis quae sunt et non videntur diximus daemones esse; de quibus tractare incipientes dicamus, quot illorum sunt ordines et quare vocati sint daemones.
Explicit liber Philosophia Mundi.
Cordiali saluti
|
|
• Traduzione Philosophia Mundi Re: Traduzione Philosophia Mundi
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|