Data:
27/05/2003 17.12.32
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Omnibus ad Occasum et Meridiem pacatis gentibus, ad Septentrionem quoque, dumtaxat intra Rhenum atque Danubium, item ad Orientem intra Cyrum et Euphratem; illi quoque reliqui, qui inmunes imperii erant, sentiebant tamen magnitudinem, et victorem gentium populum Romanum reverebantur. Nam et Scythae misere legatos, et Sarmatae, amicitiam petentes. Seres etiam, habitantesque sub ipso sole Indi, cum gemmis et margaritis, elephantes quoque inter munera trahentes, nihil magis, quam longinquitatem viae inputabant, quam quadriennio inpleverant; et tamen ipse hominum color ab alio venire coelo fatebatur.
Floro.
|