Data:
29/05/2003 16.23.55
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Dove fondare una citt?
In moenibus erigendis haec erunt principia. Primum electio loci saluberrimi. Is autem erit excelsus et non nebulosus, non pruinosus, regionesque coeli spectans neque aestuosas nequ frigidas, sed temperatas. Deinde evitabitur palustris vicinitas: cum enim aurae matutinae, sole oriente, ad oppidum pervenient et iis ortae nebulae adiungentur spiritusque bestiarum palustrium venenatos cum nebula mixtos flatus spargent, efficient locum pestilentem. Item si apud mare non erunt moenia, spectabuntque ad meridiem aut ad occidentem, non erunt salubria, quia per aestatem coelum, sole exoriente, calescit, meridie ardet; item quod spectat ad occidentem, sole exorto, tepescit, meridie calet, vespere fervet; itaque corpora vitiantur. Nam aestate non solum in pestilentibus locis, sed etiam in salubribus omnia corpora fiunt imbecilla, et per hiemem etiam quae sunt pestilentissimae regiones, efficiuntur salubres.
Grazie... H4ck3rz
|