Data:
29/05/2003 17.14.17
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
hola ragazzi... Una manuccia x favore... Grazie...
Pyrrhus, ad bellum apparandum ingenti studio versus, navium longarum magnum numerum complevit, alias praeterea, quibus equi virique transportarentur, adomavit, tria milia armatorum Tarentum praemisit. Neque multo post, missus a rege, Milo Tarentinam arcem firmavit praesidio murorumque custodiam et tutelam sibi depoposcit, gratulante imperita multitudine quod penes peregrinos molestiam et laborem esse, sibi otium cum securitate relictum existimabat. Annona igitur militibus, pecunia Pyrrho alacriter decreta. Interea Lucius Aemilius, transmarini hostis adventu cognito, exercitum in Lucaniam transducere instituit. Erat iter per angustos quosdam calles, quos ab altera parte praeruptae inviaeque rupes ab altera mare claudebant. Intellecto ducis Romani consilio, Tarentini naves scorpionibus et ballistis instructas admoverant litori, militesque per arctos et obnoxios tramites incedentes missilibus impetebant. Interea senatus, exspectatione Pyrrhi sollicitus, praesidia undique conquirebat.
|