Data:
29/05/2003 17.31.23
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Versione di gellio... Siete dei maghi... ;) Monikuzza
Cum Pacuvius, grandi iam aetate et morbo corporis diutino affectus, Tarentum ex urbe Roma concessisset, Accius tunc, haut parvo iunior, proficiscens in Asiam, cum in oppidum venisset, devertit ad Pacuvium comiterque invitatus plusculisque ab eo diebus retentus tragoediam suam, cui Atreus nomen est, desideranti legit. Tunc Pacuvium dixisse aiunt sonora quidem esse, quae scripsisset, et grandia, sed videri tamen ea sibi duriora paulumet acerbiora. ?Ita est? inquit Accius ?uti dicis; neque id me sane paenitet; meliora enim fore spero, quae deinceps scribam. Nam quod in pomis, itidem? inquit ?esse aiunt in ingeniis; quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quae gignuntur statim vieta et mollia atque in principio sunt uvida, non matura mox fiunt, sed putria. Relinquendum igitur visum est in ingenio quod dies atque aetas mitificet?.
Baci...
|