Data:
29/05/2003 17.44.13
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Cicero Attico sal. Undecimo die, postquam a te discesseram, hoc litterularum exaravi egrediens e villa ante lucem atque eo die cogitabam in Anagnino, postero autem in Tusculano, ibi unum diem; V Kalend. igitur ad constitutum. Atque utinam continuo ad complexum meae Tuiliae, ad osculum Atticae possim correre! Quod quidem ipsum scribe, quaeso, ad me ut, dum consisto in Tusculano, sciam quid garriat, sin rusticatur, quid scribat ad te; eique interea aut scribes salutem aut nuntiabis itemque Piiae. Et tamen etsi continuo congressuri sumus, scribes ad me, si quid habebis. (Cicerone)
x stasera.
|