Data:
29/05/2003 19.01.27
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ho commesso due piccoli errori di trascrizione. Per Vs Comodit?, riscrivo completamente la versione corretta.
Parthi quoque, quasi victoriae paeniteret, rapta clade Crassiana, ultro signa rettulere. Sic ubique certa atque continua totius generis humani aut pax fuit, aut pactio. Aususque tandem Caesar Augustus, DCC ab urbe condita anno, Ianum geminum cludere, bis ante se clausum, sub Numa rege, et victa primum Carthagine. Hinc conversus ad pacem, pronum in omnia mala, et in luxuriam fluens saeculum gravibus severisque legibus multis coercuit. Ob haec tot facta ingentia dictator perpetuus et pater patriae dictus. Tractatum etiam in senatu, an, quia condidisset imperium, Romulus vocaretur. Sed sanctius et reverentius visum est nomen Augusti, ut scilicet iam tum, dum colit terras, ipso nomine et titulo consecraretur.
Chiedo scusa, PaLaDyN
|