Data:
30/05/2003 19.59.48
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni paragrafi tratti dal DE ASTRONOMIA di Caio Giulio Igino.
DE TERRA. Terra mundi media regione collocata, omnibus partibus aequali dissidens intervallo, centron optinet sphaerae. Hanc mediam dividit axis in dimensione totius terrae. Oceanus autem e regione circumductionis sphaerae profusus, prope totius orbis alluit fines; itaque et signa occidentia in eum decidere existimantur. Sic igitur et terras contineri poterimus explanare. Nam quaecumque regio, quae inter arcticum et aestivum finem collocata est, ea dividitur trifarie; e quibus una pars Europa, altera Asia, tertia Africa vocatur. Europam igitur ab Africa dividit mare ab extremis Oceani finibus et Herculis columnis. Asiam autem et Libyam cum Aegypto disterminat os Nili fluminis, quod Canopicon appellatur. Asiam ab Europa Tanais dividit, bifariam se coniciens in paludem quae Maeotis appellatur. Hac igitur definitione facile pervidetur mare omnibus obiectum finibus terrae.
Sed ne videatur nonnullis mirum, cum sphaera in sexaginta partes dividatur, ut ante diximus, quare definivimus ab aestivo circulo ad arcticum finem dumtaxat habitari, sic vel optime defendimus. Sol enim per mediam regionem sphaerae currens, nimium his locis efficit fervorem. Itaque quae finie est ab aestivo circulo ad hiemalem, ea terra a Graecis diakekaumene vocatur, quod neque fruges propter exustam terram nasci, neque homines propter nimium ardorem durare possunt. Extremae autem regiones sphaerae duorum circulorum, quorum alter boreus, alter notius vocatur, fine arctici circuli et eius qui antarcticos vocatur, non habitantur, ideo quod sol ab his circulis semper abest longe, ventique assiduos habent flatus. Quamvis enim sol perveniat ad aestivum circulum, tamen longe ab arctico videbitur fine. Id ita esse hinc quoque licet intellegere: cum enim sol pervenit ad eum circulum qui hiemalis vocatur, et efficiat nobis, qui prope eum sumus constituti, nimium frigus, quid arbitramur eis locis frigoris esse, qui longius etiam absunt a nobis? Quod cum in hac parte sphaerae fiat, idem in altera parte definitum putavimus, ideo quod similes sunt eius effectus.
Cordiali saluti
|