Sapiens a nullo contemnitur : magnitudinem suam novit nullique tantum de se licere renuntiat sibi , et omnes has quas non miserias animorum , sed molestias dixerim non vincit , sed ne sentit quidem . Alia sunt quea sapientem feriunt , etiam si non pervertunt , ut dolor corporis et debilitas aut amicorum liberorumque amissio et patriae bello flagrantis calamitas : haec non nego sentire sapientem , nec enim lapidis illi duritiam ferrive asserimus . Nulla virtus est , quae non sentias perpeti . Quid ergo est ? Quosdam ictus recipit , sed receptos evincit et sanat et comprimit ; haec vero minora ne sentit quidem nec adversus ea solita illa virtute utitur dura tolerandi , sed aut non adnotat aut digna risu putat .