Data:
03/06/2003 18.04.30
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ecco la versione di Cicerone:
Ab Atheniensibus humanitas, doctrina, religio, fruges, iura, leges ortae atque in omnes terras distributae putantur; de quorum urbis possessione propter pulchritudinem etiam inter deos certamen fuisse proditum est; quae vetustate ea est, ut ipsa ex sese suos cives genuisse dicatur et eorum eadem terra parens, altrix, patria dicatur, auctoritate autem tanta est, ut iam fractum prope ac debilitatum Graeciae nomen huius urbis laude nitatur. Lacedaemoniorum civitatis spectata ac nobilitata virtus non solum natura corroborata, verum etiam disciplina putatur; qui soli loto orbe terrarum septingentos iam annos amplius unis moribus et numquam mutatis legibus vivunt. Neque vero te, Massilia, praetereo; cuius ego civitatis disciplinam atque gravitatem non solum Graeciae, sed haud scio an cunctis gentibus anteponendam iure dicam; quae, tam pro cui a Graecorum omnium regionibus, cum in ultimis terris, cincta Gallorum gentibus, barbariaefjluctibus adluatur, sic optimatium consilio gubernatur, ut omnes eius instituta laudare facilius possint quam aemulari.
Grazie :)
|