Data:
03/06/2003 19.38.30
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione dell'ultimo paragrafo tratto dal DE ASTRONOMIA di Caio Giulio Igino.
Praeterea hinc quoque intellegimus illic maximum frigus et in aestivo circulo calorem esse, quod qua terra habitatur, eos tamen videmus, qui proxime sunt arcticum finem, uti bracis et eiusmodi vestimentis; qui autem proximi sunt aestivo circulo, eos Aethiopas et perusto corpore esse. Habitatur autem sic temperantissimo caelo, cum inter aestivum circulum et arcticum finem haec proveniat temperatio; quod ab arctico circulo frigus, ab aestivo fervor exortus in unum concurrens efficit mediam finem temperatam, quae habitari possit. Itaque cum sol ab eo loco discessit, hieme necessario conflictamur, quod ventum exorientem non reverberat sol. Quod cum veniat in hac definitione, illud quoque fieri posse videmus, ut hiemali circulo nobis ad antarcticum finem habitari possit, quod pares eodem proveniant casus. Certum quidem esse nemo contendit, neque pervenire eo potest quisquam propter interiectum terrae, quae propter ardorem non habitatur. Sed cum videmus hanc regionem sphaerae habitari, illam quoque in simili causa posse constitui suspicamur.
Cordiali saluti
|