LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
ptomber
Traduzione Tractatus Theologicus   stampa
Data:
05/06/2003 19.37.29




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni paragrafi tratti dal Tractatus theologicus di Severino Boezio.


Tractatus theologicus


TRACTATUS TERTIUS


ITEM EIUSDEM AD EUNDEM QUOMODO SUBSTANTIAE IN EO QUOD SINT BONAE SINT CUM NON SINT SUBSTANTIALIA BONA.


postulas, ut ex hebdomadibus nostris eius quaestionis obscuritatem
quae continet modum quo substantiae in eo quod sint bonae sint, cum
non sint substantialia bona, digeram et paulo evidentius monstrem;
idque eo dicis esse faciendum, quod non sit omnibus notum iter
huiusmodi scriptionum. tuus vero testis ipse sum quam haec vivaciter
fueris ante complexus. hebdomadas vero ego mihi ipse commentor
potiusque ad memoriam meam speculata conservo quam cuiquam participo
quorum lascivia ac petulantia nihil a ioco risuque patitur esse
seiunctum. prohinc tu ne sis obscuritatibus brevitatis adversus,
quae cum sint arcani fida custodia tum id habent commodi, quod cum
his solis qui digni sunt conloquuntur. ut igitur in mathematica
fieri solet ceterisque etiam disciplinis, praeposui terminos
regulasque quibus cuncta quae sequuntur efficiam.

I.
communis animi conceptio est enuntiatio quam quisque probat auditam.
harum duplex modus est. nam una ita communis est, ut omnium sit
hominum, veluti si hanc proponas: ?si duobus aequalibus aequalia
auferas, quae relinquantur aequalia esse,? nullus id intellegens
neget. alia vero est doctorum tantum, quae tamen ex talibus
communibus animi conceptionibus venit, ut est: ?quae incorporalia
sunt, in loco non esse,? et cetera; quae non vulgus sed docti
comprobant.

II.
diversum est esse et id quod est; ipsum enim esse nondum est, at
vero quod est accepta essendi forma est atque consistit.

III.
quod est participare aliquo potest, sed ipsum esse nullo modo aliquo
participat. fit enim participatio cum aliquid iam est; est autem
aliquid, cum esse susceperit.

IV.
id quod est habere aliquid praeterquam quod ipsum est potest; ipsum
vero esse nihil aliud praeter se habet admixtum.


Cordiali saluti

  Traduzione Tractatus Theologicus
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons