Data:
10/06/2003 19.36.51
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Post Carthaginem deletam nullus populus Romanorum legionibus resistere valuit: Africa, Macedonia, Graecia; Syria, ceteraeque omnes gentes quodam quasi torrentis impetu in potestatem populi Romani devectae sunt, in primis Macedones, qui olim, Alexandro rege, spem potiundi totius orbis adfectaverant. Macedonicum bellum amplius omnium expectatione fuit. Causa coepit a foedere Philippi, quo rex iam pridem dominantem in Italia Hannibalem sibi socieverat: postea crevit, implorantibus Atheniensibus auxilium contra regis iniurias, cum ille ultra ius victoriae in templa, aras et sepulcra ipsa saeviret. Placuit senatui opem tantis ferre supplicibus. Primum igitur, Laevino proconsule, populus Romanus, Ionium mare ingressus, tota Graeciae litora veluti triumphanti classe peragravit. Nam Siciliae, Sardiniae, Hispaniae, Africae spolia praeferebat; et manifestam victoriam laurus, nata in puppe praetoria, pollicebatur. Aderat sponte in auxilium Attalus, rex Pergamenorum; aderant Rhodii, nauticus populus. Bis victus rex, bis fugatus, bis exutus castris. (Floro)
Grazie. Riccardo
|