Data:
11/06/2003 9.52.12
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
1- Omnia ita a natura facta sunt ut nihil eorum supervacuum sit, nihil ad vitam retinendam non necessarium. Dedit enim natura beluis et sensum et appetitum, ut appetitum haberent ad naturalia pabula capienda et secernerent pestifera a salubribus. Iam vero alia animalia gradiendo, alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando, alia nando; partim cibum oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt, partim aduncitate rostrorum; alia denique sugunt, alia vorant, alia mandunt. Sic a dissimillimis bestiolis communiter cibus quaeritur. _________________________________________ 2- Germani post tergum clamore audito, cum suos interfici viderent, armis abiectis signisque militaribus relictis, se ex castris eiecerunt et, cum ad locum ubi Mosa in Rhenum influit pervenissent, fuga desperata plerique interfecti sunt, reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt. Nostri ad unum omnes incolumes, perpaucis vulneratis, in castra se receperunt. Caesar Germanis quos ceperat et in castris retinuerat discendi potestatem fecit. Illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, remanere se apud eum velle dixerunt. His Caesar libertatem concessit.
N.B. Si, la scuola in teoria ? finita! A noi (a chi si sente) ? stato proposto di fare qualche ora di pomeriggio questa settimana, per finire bene il programma: come si fa a dire di no? Queste versioni dovrebbero essere le ultime e poi FINALMENTE LE VACANZE! Grazie di tutto sei veramente MITICO.
|