Data:
22/06/2003 8.21.05
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Mi occorrerebbe la seguente versione di Cicerone: "Magna - inquit - me spes tenet, iudices, bene mihi evenire quod mittar ad mortem. Necesse est enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino omnes mors auferat aut in alium quendam locum ex his locis morte migretur. Quam ob rem sive sensus extinguitur morsque ei somno similis est qui non numquam etiam sine visis somniorum placatissimam quietem adfert, di boni, quid lucri est emori! aut quam multi dies reperiri possunt qui tali nocti anteponantur? Cui si similis futura est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me batior? Sin vera sunt quae dicuntur, migrationem esse mortem in eas oras quas qui e vita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est. Tene, cum ab iis qui se iudicum numero haberi volunt evaseris, ad eos venire qui vere iudices appellantur, Minoem, Rhadamantum, Aeacum, Triptolemum, convenireque eos qui iuste et cum fide vixerint! Haec peregrinatio mediocris vobis videri potest? Ut vero conloqui cum Orpheo, Musaeo, Homero, Hesiodo liceat quanti tandem aestimatis? Equidem saepe emori, si fieri posset, vellem ut ea quae dico mihi liceret invisere. Quanta delectatione autem adficerer, cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquo circumventos convenirem!".
Grazie.
|