Dandum est aliquantum otii animo, quod in alimenti ac virum loco sit. Etiam in ambulationibus apertis vagandum est ut caelo libero augeat attollaque se animus; aliquando vectatio iterque et mutata regio convictusque et liberalior potio vigorem dabunt. Nonnumquam etiam veniendum est usque ad ebrietatem, non ut mergat nos sed ut recreet. Nam vinum eluit curas et ab imo animum movet et, ut morbis quibusdam, ita tristitiae medetur. Nam liber dictus est inventor vini non ob licentiam linguae sed quia servitio curarum liberat animum et asserit vegetatque et eum audaciorem in omnes conatus facit. Sed, ut libertatis, ita vini salubris moderatio est. Solonem indulsisse vino credunt; Catoni ebrietas obiecta est. Sed hoc non saepe faciendum est ne animus malam consuetudinem ducat, sed solum tristis sobrietas removenda paulisper et animus in exultationem extrahendus est.
Grazie...e poi ne ho un'altra sempre di seneca....ma ti do solo l'inizio...numquam tam mala sunt omnia ut nulli actioni honestate locus sit...