apuleio - metamorfosi(amore e psyche) tunc psyche et corporis et animi alioquin infirma fati tamen saevitia subministrante viribus roboratur et prolata lucerna et adrepta novacula sexum audacia mutatur . sed cum primum luminis oblatione tori secreta claruerunt , videt omnium ferarum mitissimam dulcissimamque bestiam ipsum illum cupidinem formonsum deum formonse cubantem,cuius aspectu lucernae quoque lumen hilaratum increbuit et acuminis sacrilegi novaculam paenitebat . at vero psyche tanto aspectu deterrita et imposanimi marcido pallore defecta tremensque desedit in imos poplites et ferrum quaerit abscondere,sed in suo pectore ;quod profecto fecisset,nisi ferrum timore tanti flagitii manibus temerariis delapsum evolasset.