Data:
03/07/2003 15.19.49
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Dum in veneratione Titi urbs quiescebat, luctum adtulit atrox et continuus tremor terrae, quem secuta est horrenda Vesuvii montis conflagratio. Pulcherrima Campaniae ora misere foedata; obrutae duae urbas, Herculaneum et Pompeii, vasta hominum strage, inter quos periere Agrippa eiusque mater Drusilla. At, studiorum fama, mors Caii Plinii fuit insignior. Is forte tum Miseni erat classemque impwrio regebat. Miraculo nubis excitus, quae in similitudinem formamque arboris e summo Vesuvio primum visa est erumpere, huc properat, noscendae naturae avidus. Dum pergit, gliscit periculum, cineribus pumicibus ambustisque lapidibus late depluentibus. Interritus, inter incendia montem petit: sulphureis flammis crassioreque caligine spiritu obstructo, exanimatus est. Tanta autem fiut ignium vis, ut cineres in Syriamet Aegyptum fuisse delatos vulgstum sit. Ubi haec Romae audita, ab omnibus trepidatum est. Titus ad miserorum solacia curas omnes vertit. E consularium numero ducti sunt, qui Campaniam spectarent refoverent.
|