Data:
12/07/2003 18.12.26
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di L. Rusca del capitolo I "Dissertatio Favorini philosophi adversus eos, qui Chaldaei appellantur et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur"del libro XIV delle Notti Attiche di Aulo Gellio.
Liber XIV
I. Dissertatio Favorini philosophi adversus eos, qui Chaldaei appellantur et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur.
I. Adversum istos, qui sese Chaldaeos seu genethliacos appellant ac de motu deque positu stellarum dicere posse, quae futura sunt, profitentur, audivimus quondam Favorinum philosophum Romae Graece disserentem egregia atque inlustri oratione; II. exercendine aut ostentandi gratia ingenii, an quod ita serio iudicatoque existimaret, non habeo dicere. Capita autem locorum argumentorumque, quibus usus est, quod eius meminisse potui, egressus ibi ex auditione propere adnotavi, eaque fuerunt ad hanc ferme sententiam: disciplinam istam Chaldaeorum tantae vetustatis non esse, quantae videri volunt, neque eos principes eius auctoresque esse, quos ipsi ferant, sed id praestigiarum atque offuciarum genus commentos esse homines aeruscatores et cibum quaestumque ex mendaciis captantes. III. Atque eos, quoniam viderent terrena quaedam inter homines sita caelestium rerum sensu atque ductu moveri, quale est, quod oceanus quasi lunae comes cum ea simul senescit adolescitque, hinc videlicet sibi argumentum ad persuadendum paravisse, ut crederemus omnia rerum humanarum et parva et maxima tamquam stellis atque sideribus evincta duci et regi. IV. Esse autem nimis quam ineptum absurdumque, ut, quoniam aestus oceani cum lunae curriculo congruit, negotium quoque alicuius, quod ei forte de aquae ductu cum rivalibus aut de communi pariete cum vicino apud iudicem est, ut existimemus id negotium quasi habena quadam de caelo vinctum gubernari. V. Quod etsi vi et ratione quapiam divina fieri potest, nequaquam id tamen censebat in tam brevi exiguoque vitae spatio quantovis hominis ingenio conprehendi posse et percipi, set coniectari pauca quaedam, ut verbo ipsius utar, pachymeresteron nullo scientiae fundo concepta, sed fusa et vaga et arbitraria, qualis longinqua oculorum acies est per intervalla media caligantium; VI. tolli enim, quod maxime inter deos atque homines differt, si homines quoque res omnis post futuras praenoscerent. VII. Ipsam deinde siderum stellarumque observationem, quam esse originem scientiae suae praedicarent, haudquaquam putabat liquide consistere. VIII. "Nam si principes Chaldaei, qui in patentibus campis colebant, stellarum motus et vias et discessiones et coetus intuentes, quid ex his efficeretur, observaverunt, procedat" inquit "haec sane disciplina, set sub ea modo inclinatione caeli, sub qua tunc Chaldaei fuerunt; non enim potest" inquit "ratio Chaldaeorum observationis manere, si quis ea uti velit sub diversis caeli regionibus. Nam quanta" inquit "partium circulorumque caeli ex devergentia et convexionibus mundi varietas sit, quis non videt? IX. Eaedem igitur stellae, per quas omnia divina humanaque fieri contendunt, sicuti non usquequaque pruinas aut calores cient, sed mutant et variant tempestatesque eodem in tempore alibi placidas, alibi violentas movent, cur non eventa quoque rerum ac negotiorum alia efficiunt in Chaldaeis, alia in Gaetulis, alia aput Danuvium, alia aput Nilum? X. Per autem" inquit "inconsequens ipsum quidem corpus et habitum tam profundi aeris sub alio atque atio caeli curvamine non eundem manere, in hominum autem negotiis stellas istas opinari idem semper ostendere, si eas ex quacumque terra conspexeris". XI. Praeterea mirabatur id cuiquam pro percepto liquere stellas istas, quas a Chaldaeis et Babyloniis sive Aegyptiis observatas ferunt, quas multi "erraticas", Nigidius "errones" vocat, non esse plures quam volgo dicerentur; XII. posse enim fieri existimabat, ut et alii quidam planetes pari potestate essent, sine quibus recta atque perpetua observatio perfici non quiret, neque eos tamen cernere homines possent propter exsuperantiam vel splendoris vel altitudinis. XIII. "Nam et quaedam" inquit "sidera e quibusdam terris conspiciuntur earumque terrarum hominibus nota sunt; sed eadem ipsa ex alia omni terra non videntur et sunt aliis omnino ignarissima. XIV. Atque uti demus" inquit "et has tantummodo stellas et ex una parte terrae observari debuisse, quae tandem finis observationis istius fuit et quae tempora satis esse visa sunt ad percipiendum, quid praemonstraret aut coetus stellarum aut circuitus aut transitus? XV. Nam si isto modo coepta fieri observatio est, ut animadverteretur, quo habitu quaque forma quaque positura stellarum aliquis nasceretur, tum deinceps ab ineunte vita fortuna eius et mores et ingenium et circumstantia rerum negotiorumque et ad postremum finis etiam vitae spectaretur eaque omnia, ut usu venerant, litteris mandarentur ac postea longis temporibus, cum ipsae illae eodem in loco eodemque habitu forent, eadem ceteris quoque eventura existimarentur, qui eodem illo tempore nati fuissent; XVI. si isto" inquit "modo observari coeptum et ex ea observatione conposita quaedam disciplina est, nullo id pacto potest procedere. XVII. Dicant enim, quot tandem annis vel potius quot saeculis orbis hic observationis perfici quiverit". XVIII. Constare quippe inter astrologos dicebat stellas istas, quas erraticas dicerent, quae esse omnium rerum fatales viderentur, infinito prope et innumerabili numero annorum ad eundem locum cum eodem habitu simul omnes, unde profectae sunt, redire ut neque ullus observationis tenor neque memoriae, neque ulla effigies litterarum tanto aevo potuerint edurare. XIX. Atque illud etiam, cuimodi esset, considerandum putabat, quod aliud stellarum agmen foret, quo primum tempore conciperetur homo in utero matris, aliud postea, cum in decem mensibus proximis in lucem ederetur, quaerebatque, qui conveniret diversam super eodem fieri demonstrationem, si, ut ipsi putarent, alius atque alius earundem stellarum situs atque ductus alias atque alias fortunas daret. XX. Sed et nuptiarum tempore, ex quibus liberi quaererentur, atque ipso etiam illo maris ac feminae coitu iam declarari oportere dicebat certo quodam et necessario stellarum ordine, quales qualique fortuna homines gignerentur, ac multo etiam ante, cum pater ipse atque mater nascerentur, ex eorum genitura debuisse iam tunc prospici, quinam olim futuri essent, quos hi creaturi forent, et supra longe atque longe per infinitum, ut, si disciplina ista fundamento aliquo veritatis nixa est, centesimo usque abhinc saeculo vel magis primo caeli atque mundi exordio atque inde iam deinceps continua significatione, quotiens generis auctores eiusdem hominis nascerentur, stellae istae praemonstrare debuerint, qualis qualique fato futurus sit, quisquis hodie natus est. XXI. "Quo autem" inquit "pacto credi potest uniuscuiusque stellarum formae et positionis sortem atque fortunam uni omnino homini certam destinatamque esse eamque formam post longissima saeculorum spatia restitui, si vitae fortunarumque eiusdem hominis indicia in tam brevibus intervallis per singulos maiorum cius gradus perque infinitum successionum ordinem tam saepe ac tam multipliciter eadem ipsa non eadem stellarum facie denotantur? XXII. Quod si id fieri potest eaque diversitas atque varietas admittitur per omnis antiquitatis gradus ad significanda eorum hominum, qui post nascentur, exordia, imparilitas haec turbat observationem, omnisque ratio disciplinae confunditur". XXIII. Iam vero id minime ferundum censebat, quod non modo casus et eventa, quae evenirent extrinsecus, sed consilia quoque ipsa hominum et arbitria et varias voluntates adpetitionesque et declinationes et fortuitos repentinosque in levissimis rebus animorum impetus recessusque moveri agitarique desuper e caelo putarent: tamquam quod forte ire in balneas volueris ac deinde nolueris atque id rursum volueris, non ex aliqua dispari variaque animi agitatione, sed ex necessaria quadam errantium siderum reciprocatione contigerit, ut plane homines non, quod dicitur, logika zoa, sed ludicra et ridenda quaedam neurospasta esse videantur, si nihil sua sponte, nihil arbitratu suo faciunt, sed ducentibus stellis et aurigantibus. XXIV. "Ac si" inquit "potuisse praedici adfirmant, Pyrrusne rex an Manius Curius proelio victurus esset, cur tandem non de alea quoque ac de calculis et alveolo audent dicere, quisnam ibi ludentium vincat? an videlicet magna sciunt, parva nesciunt, et minora maioribus inperceptiora sunt? XXV. Sed si magnitudines rerum sibi vindicant magisque esse perspicuas et facilius comprehendi posse dicunt, volo" inquit "mihi respondeant, quid in hac totius mundi contemplatione prae tantis naturae operibus in tam parvis atque brevibus negotiis fortunisque hominum magnum putent? atque id velim etiam," inquit "ut respondeant: XXVI. si tam parvum atque rapidum est momentum temporis, in quo homo nascens fatum accipit, ut in eodem illo puncto sub eodem circulo caeli plures simul ad eandem competentiam nasci non queant, et si idcirco gemini quoque non eadem vitae sorte sunt, quoniam non eodem temporis puncto editi sunt, peto" inquit "respondeant, cursum illum temporis transvolantis, qui vix cogitatione animi conprehendi potest, quonam pacto aut consulto adsequi queant aut ipsi perspicere et reprehendere, cum in tam praecipiti dierum noctiumque vertigine minima momenta ingentes facere dicant mutationes?" XXVII. Ad postremum autem ecquid esset, quod adversum hoc dici posset, requirebat, quod homines utriusque sexus, omnium aetatum, diversis stellarum motibus in vitam editi, regionibus, sub quibus geniti sunt, longe distantibus, omnes tamen isti aut hiantibus terris aut labentibus tectis aut oppidorum expugnationibus aut eadem in navi fluctu obruti eodem genere mortis eodemque ictu temporis universi simul interirent. XXVIII. "Quod scilicet" inquit "numquam eveniret, si momenta nascendi singulis adtributa suas unumquidque leges haberent. XXIX. Quod si quaedam" inquit "in hominum morte atque vita etiam diversis temporibus editorum per stellarum pares quosdam postea conventus paria nonnulla et consimilia posse dicunt optingere, cur non aliquando possint omnia quoque paria usu venire, ut existant per huiuscemodi stellarum concursiones et similitudines Socratae simul et Antisthenae et Platones multi genere, forma, ingenio, moribus, vita omni et morte pari? quod nequaquam" inquit "prorsus fieri potest. XXX. Non igitur hac causa probe uti queunt adversum hominum impares ortus, interitus pares". XXXI. Illud autem condonare se his dicebat, quod non id quoque requireret, si vitae mortisque hominum rerumque humanarum omnium tempus et ratio et causa in caelo et apud stellas foret, quid de muscis aut vermiculis aut echinis, multis aliis minutissimis terra marique animantibus dicerent? an istaec quoque isdem, quibus homines, legibus nascerentur isdemque itidem exstinguerentur? ut aut ranunculis quoque et culicibus nascendi fata sint de caelestium siderum motibus adtributa aut, si id non putarent, nulla ratio videretur, cur ea siderum vis in hominibus valeret, deficeret in ceteris. XXXII. Haec nos sicca et incondita et propemodum ieiuna oratione adtingimus. Set Favorinus, ut hominis ingenium fuit utque est Graecae facundiae copia simul et venustas, latius ea et amoenius et splendidius et profluentius exsequebatur atque identidem commonebat, ut caveremus, ne qua nobis isti sycophantae ad faciendam fidem inreperent, quod viderentur quaedam interdum vera effutire aut spargere. XXXIII. "Non enim comprehensa" inquit "neque definita neque percepta dicunt, sed lubrica atque ambagiosa coniectatione nitentes inter falsa atque vera pedetemptim quasi per tenebras ingredientes eunt et aut multa temptando incidunt repente inprudentes in veritatem aut ipsorum, qui eos consulunt, multa credulitate ducente perveniunt callide ad ea, quae vera sunt, et idcirco videntur in praeteritis rebus quam in futuris veritatem facilius imitari. Ista tamen omnia, quae aut temere aut astute vera dicunt, prae ceteris," inquit "quae mentiuntur, pars ea non sit millesima". XXXIV. Praeter haec autem, quae dicentem Favorinum audivimus, multa etiam memini poetarum veterum testimonia, quibus huiuscemodi ambages fallaciosae confutantur. Ex quibus est Pacuvianum illud: nam si, quae eventura sunt, provideant, aequiperent Iovi, item Accianum illud: "nil" inquit "credo auguribus, qui aures verbis divitant alienas, suas ut auro locupletent domus". XXXV. Idem Favorinus deterrere volens ac depellere adulescentes a genethliacis istis et quibusdam aliis id genus, qui prodigiosis artibus futura omnia dicturos pollicentur, nullo pacto adeundos eos esse consulendosque huiuscemodi argumentis concludebat: XXXVI. "Aut adversa" inquit "eventura dicunt alit prospera. Si dicunt prospera et fallunt, miser fies frustra exspectando; si adversa dicunt et mentiuntur, miser fies frustra timendo; sin vera respondent eaque sunt non prospera, iam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias; si felicia promittunt eaque eventura sunt, tum plane duo erunt incommoda: et exspectatio te spei suspensum fatigabit, et futurum gaudii fructum spes tibi iam praefloraverit. Nullo igitur pacto utendum est istiusmodi hominibus res futuras praesagientibus".
Cordiali saluti
|