Data:
18/07/2003 20.13.13
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal De generatione stellarum di Roberto Grossatesta.
Item alia ratione sic: "Color est lux in extremitate perspicui in corpore terminato." Sed corpus terminatum est corpus mixtum, et corpus coloratum est corpus terminatum. Ergo corpus coloratum est corpus mixtum. - Quod maior huius syllogismi sit vera, patet. Si enim diceret aliquis, quod corpus diaphanum esset terminatum, ut quinta essentia et ignis, autem et aqua non sunt terminate, quia fluxibilia sunt, tunc esset coloratum caelum, quia esset ibi lux in extremitate perspicui in corpore terminato. Et etiam dicit Aristoteles, quod cum lux non sit, nisi in corpore terminato, non est in corpore simplici. Ergo corpus terminatum non est simplex, sed mixtum ex smiplicibus. - Minor autem huius syllogismi patet per illud, quod dicit Aristoteles, quod "proprium sensibile visus est color." Ergo stellae non sunt visibiles nisi per colorem. Sunt igitur coloratae.
Si autem dicat aliquis, quod ibi est lux, sicut in corpore simplici, et facit apparere solum, cum non sit, ut videtur aurora colorata et mare coloratum, hoc est manifeste falsum et contra illud, quod dicit Aristoteles, quod in simplicibus, quia non est ibi lux in corpore terminato, non apparet eadem lux longe distantibus et prope. Sed in stellis longe distantibus et prope semper, apparet idem color. Et hoc est, cum fuerit stella in auge sui excentrici aut in oppositione suae augis. Ergo non apparet color in stellis sicut in corpore simplici, sed sicut in corpore terminato.
Cordiali saluti :D
|