Data:
02/09/2003 17.20.30
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
salve... Vi sarei grato se potete tradurmi questa versione... a buon rendere...
Cum ante eius adventum in Siciliani et mari et terra male res gererentur Carthaginiensium, Hamilcar, ubi adfuit, numquam hosti cessit neque locum nocendi dedit, saepeque e contrario, occasione data, Romanos lacessivit semperque superior discessit. Sed Carthaginienses, classe apud insulas Aegates superati a Caio Lutatio Cat?lo consule, statu?runt belli tacere finem eamque rem arbitrio Hamilcaris permiserunt. lile, etsi flagrabat bellandi cupiditate, tamen paci serviendum esse putavit quod patriam exhaustam sumptibus calamitates belli terre non posse intellegebat. Sed mente agitabat, si paulum modo res essent refectae, bellum renovare Romanosque armis pers?qui donec aut virtute vicissent aut victi manus dedissent. Hoc consilio pacem conciliavit, sed tanta fuit ferocia ut, cum Catulus negaret se bellum compositurum esse antequam ille, armis relictis, e Sicilia deced?ret, periturum se prius dixerit quam cum tanto dedec?re domum rediret. Putabat enim non esse suae virtutis arma adversariis trad?re. Tantae pertinaciae cessit Catulus.
|