Data:
02/09/2003 21.31.22
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Il denaro ? roba del diavolo
Quidam sanctus heremita tantum a divitiis manus suas excutiebat, ut nullum denarium ne in elemosina quidem accipere vellet. Quidam autem, inopiam eius miseratus, nummum aureum in cellam eius proiecit et recessit. Sed heremita, postquam nummum vidit, oculos avertit tamquam serpentem videret. Cum tangere denarium non auderet, arrepto baculo, coepit illum expellere et deducere usque ad ostium cellae suae. Frequenter baculo denarium levabat ut extra gradum liminis traiceret, sed semper ille in terram recidebat. Sic totam diem laboravit, sed nihil profecit. Homo autem, qui nummum in cellam proiecerat, accedens quaesivit cur tantum laboraret. Qui ait: "Nonne vides diabolum istum, pro quo discordiae et rixae oriuntur in universo mundo? Quia ego non audeo eum tangere, rogo te ut eum extra domum meam deportes". Et ille subridens: "Ora pro me, pater, et ego te ab hac peste liberabo". Et, accepto denario, reliquit hominem in pace.
TRADUZIONE LETTERALE...GRAZIE!
|