Data:
03/09/2003 13.06.08
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Clemenza (vera o interessata?) di Cesare
Amicos tanta semper fecilitate indulgentiaque Caesar tractavit ut Gaio Oppio, comitanti per silvestre iter et subito morbo laboranti, deversoriolum, quod unum erat, cesserit et ipse humi ac sub divo cubuerit. Iam autem potens, quosdam etiam infimi generis ad amplissimos honores provexit. Cum ob id culparetur, professus est palam, si grassatorum et sicariorum ope in tuenda sua dignitate usus esset, talibus quoque se parem gratiam relaturum esse. Simultates nullas tam graves excepit, ut, occasione oblata, libens eas non deponeret. Gaio Calvo poetae, post famosa adversus se epigrammata, de reconciliatione per amicos agenti, ultro ac prior scripsit. Moderationem vero clementiamque, cum in administratione tum in victoria belli civilis, admirabilem exhibuit. In acie Pharsalica proclamavit ut civibus parceretur deinceps suorum cuique concessit servare unum, quem vellet, partis adversae. Denique extremo tempore etiam adversariis, quibus nondum ignoverat, in Italiam redire permisit. (da Svetonio)
Ciao, grazie. Riccardo
|