Data:
03/09/2003 13.30.05
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ubi illuxit, Hannibal castra movit et reliquum Poenorum agmen incedere coepit, Dum haec fiunt, montani, signo dato, ex castellis impetum fecerunt. Tum vero simul ab hostibus simul ab iniquitate locorum Poeni oppugnabantur. Equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos nemora repercussaeque valles augebant, territi trepidabant et, icti aut vulnerati ab hostibus, adeo costemabantur ut stragem ingentem hominum et sarcinarum facerent. Sic multi homines, cum praecipites deruptaeque utrirnque angustiae essent, equorum turba in immensum altitudinis deiecti sunt. Tunc stetit parumper Hannibal et suos continuit timens ne tumultum ac trepidationem augeret. Deinde, postquam interrumpi agmen vidit, decurrit ex superiore loco et, cum hostes primo impetu fudisset, suis quoque tumultum auxit. Sed is tumultus momento temporis, postquam liberata itinera montanorum fuga erant, sedatur et agmen iterum procedere coepit.
Non so come ringraziarvi... Saluti...
|