Data:
03/09/2003 19.16.15
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Pompeius, apud Pharsalum a Caesare victus, Alexandriam fugit, ut a Ptolemaeo, rege Aegypti, cui tutor a senatu datus erat propter iuvenilem eius aetatem, acciperet auxilia. Hic autem Pompeium occidi iussit, caput eius et anulum Caesari mitti. Cum id conspexisset, Caesarem lacrimas fudisse dicunt, tanti viri cernentem caput. Mox Caesar Alexandriam venit. Ipsi quoque Ptolemaeus insidias paravit, qua causa bellum regi indictum est. Hic victus in Nilo vitam amisit inventumque est eius corpus cum lorica aurea. Cum regnum Aegypti Cleopatrae, Ptolemaei sorori, dedisset et Romam venisset, se tertio consulem fecit cum Marco Aemilio Lepido, qui eius magister equitum anno priore fuerat, et inde in Africam navigavit, ubi a plurimis nobilibus Romanis et a Iuba, Mauritaniae rege, bellum reparatum erat. Contra hos proelium commisit et post multas dimicationes victor fuit Caesar.
|