darei castris, in quibus omnes necessari eius erant,potitus Alexander Hephaestione gratissimo sibi latus suum tegente ad eos adloquendos venit.Cuius adventu mater darei recreata humi prostratum caput erexit Hephaestinemque quia, et statura et forma prestabat, more persarum adulata tamquam Alexandrum salutavit.Admonita deinde erroris per summam trepidatione excusationis verba quaerebat .Cui Alexander "nihil est" inquit "quod hoc nomine confundaris:nam et hic alexander est".Utri prius gratulemur? Qui hoc dicere voluit an cui audire contigit? Maximi enim animi rex et iam totum terrarum orbem aut victoriis aut spe complexus tam paucis verbis se cum comite suo partitus est.O donum inclytae vocis danti pariter atque accipienti speciosum! Quod privatim quoque merito venerum clarissimi ac disertissimi viri prompitissimam erga me benivolentiam expertus.